Liber Quartus Regum*

Caput 12: 13

verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de pecunia quae inferebatur in templum Domini
(* Traductions européennes)

Glose

Verumtamen non fiebant.ID.Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus, quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem. Vasa Domini sunt, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles sunt ad ministerium Dei.Non fiebant.In Paralipomenis.Cum complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi.Non est contrarium, quia non de eadem pecunia quae offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecuniae, quae et in aliis donationibus fuerat collata.Et fuscinulae,etc.RAB.Doctores, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri: quia sunt in verbis Dei, quae nostrae humilitati revelare dignatus est, sunt alia quae nostrae capacitatis mensuram transcendunt.Thuribula.ID.Sunt qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo et dicunt:Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuoPsal. 140..Tubae omne vas,etc.ID.Doctores, qui toto orbe vocem evangelicae praedicationis emittunt, unde:Quasi tuba exalta vocem tuamIsa. 58..